P IN NOMINE PATRIS et Filii et Spiritus sancti
V Amen.
P ADORAMUS TE, Domine Jesu Christe, *
V ad omnes ecclesias tuas, quae sunt in toto mundo * et benedicimus tibi, * quia per sanctam Crucem tuam * redemisti mundum.
H ANGELUS DOMINI nuntiavit Marie *
V et concepit de Spiritu sancto.
H Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum * benedicta tu in mulieribus * et benedictus Fructus ventris tui Jesus.
V Sancta Maria, Mater Dei, * ora pro nobis peccatoribus * nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
H Ecce, ancilla Domini,
V fiat mihi secundum verbum tuum.
H Ave Maria… V Sancta Maria,…
H Et Verbum caro factum est,
V et habitavit in nobis.
H Ave Maria… V Sancta Maria,…
H Ora pro nobis sancta Dei Genitrix,
V ut digni efficiamur promissionibus Christi.
H Oremus: Gratiam tuam, quaesumus Domine, mentibus nostris infunde, * ut, qui angelo nuntiante * Christi Filii tui incarnationem cognovimus, * per passionem eius et Crucem * ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eudem Christum, Dominum nostrum.
V Amen.
H REGINA COELI, LAETARE, alleluia,
V quia quem meruisti portare, alleluia. Resurrexit, sicut dixit, alleluia. Ora pro nobis Deum, alleluia.
H Gaude et laetare, Virgo Maria, alleluia.
V Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
H Oremus: Deus, qui per resurrectionem Filii tui Domini nostri Jesu Christi mundum laetificare dignatus es, * praesta quaesumus, * ut per eius Genitricem Virginem Mariam * perpetuae capiamus gaudia vitae. * Per eudem Christum, Dominům nostrum.
V Amen.
H RESPICE BEATE PATER FRANCISCE,
V de excelso caelorum habitaculo * et deprecare pro populo tuo, * populo quem elegisti * ut serviat coram te * omni tempore * in ministerio sanctuarii Domini.
H ULTIMA
V in mortis hora * Filium pro nobis ora, *
[: bonam mortem impetra, * Virgo, Mater, Domina.:]
VENI CREATOR
H SALVE REGINA
V Mater Misericordiae, * vita, dulcedo * et spes nostra, salve. * Ad te clamamus * exules filii Hevae, * ad te suspiramus, * gementes et flentes, * in hac lacrimarum vale. Eia ergo, * advocata nostra, * illos tuos misericordes oculos, * ad nos converte, * et Jesum, benedictum fructum ventris tui, * nobis post hoc exilium ostende, * o clemens, * o pia, * o dulcis, * Virgo Maria.
Veni Creator Spiritus
Veni Creator Spiritus * mentes tuorum visita *
imple superna gratia * quae tu creasti pectora.
Qui diceris Paraclitus * donum Dei altissimi *
fons vivus, ignis, caritas * et spiritualis unctio.
Tu septiformis munere * dextrae Dei tu digitus *
tu rite promissum Patris * sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus * infund' amorem cordibus *
infirma nostri corporis * virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius * pacemque dones protinus *
duclore sic te praevio * vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem * noscamus atque Filium *
te utriusque Spiritum * credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria * et Filio qu' a mortis *
surrexit ac Paraclito * in saeculorum saecula.
Amen.